LAMPADARII

LAMPADARII
LAMPADARII
officiisac ministrisillustrium dignitatum vulgo accensentur, maxime vero Praefectis Praetorio et Magistris Officiorum adscribuntur, apud Iulianum Antecessorem Constitut. 37. et in Notit. Imp. ac deinde in ferioribus etiam magistratibus. ex Impp. indultu, ut Quaestoribus et Praesectis Insularum, apud eund. Iulian. l. c. aliisque, in Constitut. Leonis Mag. et Zenonis Cod. de div. Offic. Etiam Pontici tractûs Vicario, ut et Praecone et Lampadibus quatuor uti posset, concessum Iustiniani Edicto 8. §. 4. Unde patet, plures fuisse Lampadarios maioribus magist ratibus, quorum princeps Primicerius Lampadariorum dicitur, in Nov. Valentiniani 34. ex Theodosianis, quas edidit Pithoeus Opilioni Magistro Officiorum inscripta. Cum igitur Lampades. 4. concedantur Pontici tractûs Vicario, satis apparet, Lampadarios non fuisse, qui lampadum Palatii curam haberent, ut quidam voluêre. Sed nec plures avatuor lampades habuisse magistratus, inde colligitur, quod inter insignia Praefectorum Praetorio in Not. Imp. non plures depingantur: Sunt autem lampades ibi non Lucernae oleariae, sed candelabra cereis suis instructa. Adest praeterea inter ea insignia Imp. imago, quae magistratui praeferebatur, ut observare est ex Senatore l. 6. in Formsela Cons. 20. adeo ut lampadas iis concessas par sit credere, ob eiusmodi imagines, cum deserri μετα κηρῶν καὶ μετα κηραψίας, accensis cereis, solerent, ut docent Acta Synodi VII. act. 1. et Auctor Chron. Alex. in Phoca. Neque id summis magistratibus proprium fuit, cum et Imperatoribus praeferrentur, uti docent, Herodian. in Commodo et in Antonino, Tertullian. in Apologetico c. 34. Alii. Inde vero fluxisse, ut cum saculis et acclamationibus, in urbium ingressu. Impp. Occidentis exciperentur, quod tradit Lambertus Schaffnaburgensis A. C. 1077. non liquet. verum utut se res habeat, hinc ritus viderur apud Orientales Augustos ortus, ut Lampadariis in sacris liturgiis eos praecederent, μετα διβαμπούλου καὶ τῆς λαμπάδος, ut auctor est Codin. de Offic. c. 6 n. 4 31. 41. et c. 7. n. 24. Quod autem Mensoribus adiungantur Lampadarii, in Not. Imp. et in d. l. ult. Cod. de Div. offic. ideo forte factum, quia ex Mensorum ordine erant, vel quia, uti illi, Imp. et magistratus anteirent. Ab Impp. transiit mos ad Patriarchas Eccl. Graecanicae, quibus itidem in Liturgiis lam pades ae foces praeferri consuevisse, legitur apud eund. Codin. de Offic. Quo etiam iure Metropolitani gaudebant αὐτοκέφαλοι, uti discimus ex Balsamone de Privilegiis Patriarch. quales Archiepp. Cypri, Bulgariae etc. Hinc meminit λαμπαδαρίου τοῦ Βασιλικοῦ Κλήρου, Lampadarii Imperatorii Cleri Pachymeres l. 4. c. 16. qui sc. in Palatinis Ecclesiis lampadem Imp. forte, aut ipsi Patriarchae, vel alii Metropolitae, in iis sacra facienti, praeferebat: docetque idem l. 2. c. 15. βακτηρίαν καὶ τὸ Λαμπαδοῦχον, symbola fuisse dignitatis Patriarchalis, quae ab Arsenio Patr. repetiit Mich. Palaeologus, cum eum abdicâsset. Διβάμπουλον dicitur eidem Auctori l. 7. c. 28. quod dpulici lampade connaret, uti docet C. du Fresne, e quo haec deprompta, ex Meursio et Gretzero ad Codin. Macri Fratres unam lampadem Patriarchae, duas vero Imp. in sacris, praeferri consuevisse, praeterea
hodie quosvis Graeciae Episcopos idem sibi, quod olim solis Patriarchis aut Metropolitis con cessum diximus, vindicare, adnotant in Hierol. in voce Candela. De Lampadophoris vero Veterum, qui, Graece Πυρφόροι dicti, sublatâ in
altum face proelii signum dabant, sicut Tubicines postea ad id muneris adhibiti fecêrunt hodieque facere solent, supra ubi de Vert. Bells indicendi ratione, de aliis vide hic infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Lamp and Lampadarii — • There is very little evidence that any strictly liturgical use was made of lamps in the early centuries of Christianity. The fact that many of the services took place at night, and that after the lapse of a generation or two the meetings of the …   Catholic encyclopedia

  • Lampadarius — A lampadarius, plural Lampadarii , was a slave who carried torches before consuls, emperors and other officials of high dignity both during the later Roman Republic and under the Empire. HistoryThere seems no special reason to attribute to the… …   Wikipedia

  • Lights — • Article concerned with the general aspects and in particular with the charge so often levelled against Catholicism of adopting wholesale the ceremonial practices of the pagan world Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Lights     Ligh …   Catholic encyclopedia

  • ИОАНН ТРАПЕЗУНДСКИЙ — [Яннакис; греч. ᾿Ιωάννης ὁ Τραπεζούντιος, Γιαννάκης] (посл. четв. XVII в. или нач. XVIII в., Трапезунд 1770), протопсалт Великой ц., греч. мелург, кодикограф. Сведения о жизни и деятельности И. Т. сохранились в рукописных источниках и в «Большом… …   Православная энциклопедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”